- PUPINIA Tribus
- PUPINIA Tribusut scribit Sext. Pompeius, dicta ab agro Pupinio, qui in Latio, cis Tiberim ad mare vergens, haud longe ab Urbe erat, ut videre est apud Livium, l. 26. c. 9. Meminerunt eius Caelius, Ep. ad Cicer. C. Lucretius C. E. Pup. Iun: et Cicer. ad Q. Fratrem, CN. Nerius Pupinia. Val. etiam Max. l. 4. c, 4. ex 4. cum ait: Ibi etiam praedivites, qui ab aratro accersebantur, ut Consules fierent, voluptatis causâ sterile atque estuosissimum Papinae solum versabant. Et paulo post, ex 6. Atilius Consulibus scripsit, villicum in agello, quem septem iugerum in Pupinia habebat, mertaum esse. Vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 6. c. 151 ubi de Tribubus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.